monumenta.ch > Ambrosius > 20
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 19. <<<     >>> 21.

20.

1 Dum haec tracto, suggestum est mihi cortinas regias esse collectas, refertam autem populo basilicam, praesentiam mei poscere; statimque eo converti sermonem meum, dicens: Quam alta et profunda oracula sunt Spiritus sancti! Matutinis horis lectum est, ut meministis fratres, quod summo animi dolore respondemus: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam (Psal. LXXVIII, 1).
2 Et re vera venerunt gentes, et plus etiam quam gentes venerunt; venerunt enim Gothi, et diversarum nationum viri: venerunt cum armis, et circumfusi occupaverunt basilicam.
3 Hoc nos ignari tuae altitudinis dolebamus, sed nostra imprudentia aliud opinabatur.